- REMI
- I.REMIUrbs praecipua Campaniae Galliae cum titulo primi Ducatus et Archiepiscop. Antiquissimarum et pulcherrimarum Galliae civitatum una. Ibi templum primarium elegantissimae structurae, in quo Reges consecrari solent, oleô, ut dicunt, divinitus olim, tempore Clodovaei, demissô. Portae huius urbis Gentilium Deorum nominibus hodieque insignes sunt; caput est territorii Remensis exigui. Caes. de Bell. Gall. l. 6. c. 4. Plin. l. 4. c. 17. Strabo, l. 4. Aimoin. l. 3. c. 6. Hincmar. in vita S. Remigii. Flodoard. Hist. Eccl. Rem. Guil. Marlotus, Hist. Rem. etc. De Conciliis hîc habitis, consule Morer. Diction. Histor. Vide Remi et Rhemi.II.REMIgens Gall. Belgicae, Caes. l. 2. Bell. Gall. c. 3. cuius caput Durocortorum Remorum, a Matrona, quod Celtas a Belgis dividit, non multum abest. Eius fines longe trans fluv. Axonam usque ad Mosam fluvium pertinent, quâ parte Maceriae sunt atque Mosomagus Remensis Ecclesiae paroeciae. Agros Remorum memorat idem, patentesque campos frumenti feraces, a quibus Campaniae Remensi nomen, vide Plin. l. 19. c. 5. Praecipuô semper honore Caesar Remos habuit, secundô ab Aeduis locô: clarissimi ac memoratu dignissimi Straboni dicuntur; Remi foederati Plinio, l. 4. c. 17. Hirtio Socii et Amici Romanorum, optime de Rep. meriti, l. 8. Utebantur autem hi foederati suis legibus, et plane erant liberi. Foedus civitatis Remorum cum Romanis initum designavit Tacitus, Histor. l. 4. c. 67. 68. Hirtius, l. 8. c. 12. equites Remorum ac Lingonum evocavisse ait Caesarem, quibus adversus Bellovacos uteretur. Lucanus Remos et Leucos optimos funditores agnoscit, l. 1. v. 424.Optimus excusso Leucus Remusque lacerto.Ante Remigium Episcopum quidquid nunc Remensi dioecesi et Laudunensi continetur, ad unos Remos solamque dioecesin Remensem pertinebat: hi veteres Remorum erant fines. Nunc dioe cesis, ut a Remigio est imminuta, a Matrona ad Mosam, seu aSparnaco ad Macerias Castrumque Reginaldi et Rupem Regiam, leucas 25. in longitudin. patet, in latitudin. circiter 15. terminos habet ab Oriente Treviricam dioecesin, a Meridie Catalaunicam, ab Occidente et Septentrione Suessionicam et Laudunensem. PAGI DIOECESI REMENSI COMPEHENSI. Argonna silva et pagus; Argonne. Castrensis. Dulcumensis. Montania, la Montagne. Mosomagensis. Reitestinus. Remensis, i.e. ager Durocortori suburbanus. Stadinensis. pars Teoraciae. Vongensis etc. OPPIDA, PRAETER METROPOLIM. Carolopolis ad Mosam. Castrum Porcense ad Axonam. Culmisciacum Cormicy. Doncherium ad Mosam. Fines ad Vidulam. Maceriae ad Mosam. Mosomagum ad Mosam. Relteste ad Axonam. Rupes reg. in Arduenna. Sedanum ad Mosam. Sparnacum ad Matronam etc. ALIA LOCA CLARA. Aven nacum Avenay. Altus mons Omont. Attiniacum, villa regalis. Castellum Reginaldi. Duciacum Dousy. Fonas Malberti Maubert. Fontaine. Grande Pratum. Monsfalconis insaltu Argonna. Ruminiacum. Sindunum, vel Senucum. Vindonissa Venderesse. Continet porro Remensis dioecesis Paroecias vicanas seu rusticas maiores 469. minores 335. Abbatias cum urbanas tum vicanas 24. Vide Marlotum, Hist. Metropolis Rem. l. 1. Hadr. Vales. Notit. Gall. et infra quoque in voce Rhemi.III.REMIpopuli German. inferioris quorum locus est pagus Rindenen Smetio; vel Rhindenen, in Ducatu Cliviensi inter Cliviam et Rhenum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.